Factum est autem, quod Chusai veniens ad Absalon, adoraret, dicens: Salve rex. Ad quem Absalon: Quare non ivisti cum amico tuo? Qui respondit: Illius ero quem elegit Dominus, et omnis Israel, Cui serviam? Nonne filio regis? Sicut patri tuo, sic parebo tibi. Tunc ingressus est Absalon, coram omnibus, ad concubinas patris sui, de consilio Achitophel, ut sic intelligeret omnis Israel quod ex animo persequeretur patrem, et roborarentur cum eo. Post haec dixit Achitophel. Eligam mihi duodecim millia virorum, et persequar hac nocte David, et percutiam eum, quia fessus est, et redibunt ad te universi, quasi unus homo. Et ait Absalon: Vocemus Chusai et consulamus eum, et ait Chusai. Non est bonum consilium Achitophel hac vice. Nosti patrem tuum, et viros ejus esse fortissimos. Si modo percusserit aliquos de tuis, quicunque audierit dicet. Facta est plaga in populo, qui sequebatur Absalon, et timebunt esse tecum. Sed hoc est consilium bonum: congregetur ad te omnis Israel, et irruamus super eum. Et ubicunque fuerit operiemus eum. Et placuit omnibus consilium Chusai. Et dixit Chusai sacerdotibus, ut nuntiarent David, ne maneret in deserto nocte illa, sed transiret Jordanem. Et abiit ancilla ad filios sacerdotum, qui latebant juxta fontem Rogel, ferens pannum, quasi ad abluendum, et indicavit eis verbum Chusai. Vidit autem eos quidam puer filius ancillae, ut dicitur, et indicavit Absalon. Josephus autem dicit quosdam equites vidisse eos, et nuntiasse Absaloni. Qui misit post eos, ut comprehenderentur. At illi ingressi in Bahurim domum mulieris, rogabant ut celaret eos. Quae dimisit eos in puteum, et expandit velamen super os putei, quasi siccans ptisanas, id est hordeum ad ptisanam, et sic res latuit. Cumque reversi fuissent qui missi fuerant, illi ascendentes de puteo nuntiaverunt David quae tradita eis fuerant. Et transivit David Jordanem cum suis prius quam dilucesceret, et venit in Manaim. Porro Achitophel sciens regnum rediturum ad David, et timens incidere in manus ejus, descendit in domum suam in Silo, et laqueo se suspendit.